| 1 | et dixit ad me: initium terreni orbis, et antequam starent exitus saeculi, et antequam spirarent conventiones ventorum, 
 
 
 
 | 
| 2 | et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam splenderent nitores coruscuum, et antequam confirmarentur fundamenta paradisi, 
 
 
 
 | 
| 3 | et antequam viderentur decores flores, et antequam confirmarentur motuum virtutes, et antequam colligerentur innumerabiles militiae angelorum, 
 
 
 
 | 
| 4 | et antequam extollerentur altitudines aerum, et antequam nominarentur mensurae firmamentorum, et antequam aestimaretur scabillum Sion, 
 
 
 
 | 
| 5 | et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et consignarenturqui fidem thesaurizaverunt, 
 
 
 
 | 
| 6 | tunc cogitavi, et facta sunt haec per me solum et non per alium, ut et finis per me et non per alium. 
 
 
 
 | 
| 7 | et respondi et dixi: quae erit separatio temporum, aut quando prioris finis aut sequentis initium? 
 
 
 
 | 
| 8 | et dixit ad me: ab Abraham usque ad Abraham, quoniamab eo natus est Iacob et Esau, manus enim Iacob tenebat ab initio calcaneum Esau. 
 
 
 
 | 
| 9 | finis enim huius saeculi Esau, et principium sequentis Iacob. 
 
 
 
 | 
| 10 | finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus, inter calcaneum et manum aliud noli quaerere, Ezra. 
 
 
 
 | 
| 11 | ut demonstres servo tuo finem signorum et respondi et dixi: o dominator domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, 
 
 
 
 | 
| 12 | tuorum, quorum ex parte mihi demonstrasti nocte praecedente. 
 
 
 
 | 
| 13 | et respondit et dixit ad me: surge super pedes tuos et audies vocem plenissimam sonus. 
 
 
 
 | 
| 14 | et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas super eum, 
 
 
 
 | 
| 15 | in eo cum loqueretur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum. et fundamenta terrae intellegetur, 
 
 
 
 | 
| 16 | quoniam de ipsis sermo, tremescet et commovebitur; scit enim, quoniam finem eorum oportet commutari. 
 
 
 
 | 
| 17 | et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et audivi, et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum multarum. 
 
 
 
 | 
| 18 | et dixit: ecce dies veniunt, et erit quando adpropinquare incipio, ut visitem habitantes in terram, 
 
 
 
 | 
| 19 | et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion, 
 
 
 
 | 
| 20 | et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire, haec signa faciam: libri aperientur ante faciem firmamenti et omnes videbunt simul, 
 
 
 
 | 
| 21 | et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent et scirtabuntur, 
 
 
 
 | 
| 22 | et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua, 
 
 
 
 | 
| 23 | et tuba canet cum sono, quam cum omnes audierint subito expavescent. 
 
 
 
 | 
| 24 | et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus. 
 
 
 
 | 
| 25 | et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus praedixi tibi, ipse salvabitur et videbit salutare meum et finem saeculi mei, 
 
 
 
 | 
| 26 | et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium et convertetur in sensum alium. 
 
 
 
 | 
| 27 | delebitur enim malum et extinguetur dolus. 
 
 
 
 | 
| 28 | florebit autem fides et vincetur corruptela, et ostendebitur veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus. 
 
 
 
 | 
| 29 | et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim movebatur locus super quem stabam super eum. 
 
 
 
 | 
| 30 | et dixit ad me: haec veni tibi ostendere et venturae nocti. 
 
 
 
 | 
| 31 | si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem, 
 
 
 
 | 
| 32 | quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti. 
 
 
 
 | 
| 33 | et propter hoc misit me demonstrare tibi: haec omnia et dicere tibi confide et noli timere, 
 
 
 
 | 
| 34 | et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus. 
 
 
 
 | 
| 35 | et factum est post haec, et flevi iterum et similiter ieiunavi septem diebus, ut suppleam tres ebdomadas quae dictae sunt mihi. 
 
 
 
 | 
| 36 | et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabaturin me et coepi loqui coram Altissimo. 
 
 
 
 | 
| 37 | inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur. 
 
 
 
 | 
| 38 | et dixi: o Domine, loquens locutus es ab initio creaturae in primo die dicens: fiat caelum et terra, et tuum verbum opus perfecit. 
 
 
 
 | 
| 39 | et erat tunc spiritus volans, et tenebrae circumferebantur et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te. 
 
 
 
 | 
| 40 | tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen quod luminis, utapparerent tunc opera tua. 
 
 
 
 | 
| 41 | et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti et imperasti ei, ut divideret et divisionem faceret inter aquas, ut pars quidem sursum recederet, pars vero deorsum maneret. 
 
 
 
 | 
| 42 | et tertio die imperasti aquis congregari in septima parte terrae, sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint coram te ministrantia seminata adeo et culta. 
 
 
 
 | 
| 43 | verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat. 
 
 
 
 | 
| 44 | processit enim subito fructus multitudinis inmensus et concupiscentia gustus multiformis et flores colore inimitabili et odores odoramentis investigabiles. etdie tertio haec facta sunt. 
 
 
 
 | 
| 45 | quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae lumen stellarum dispositionem, 
 
 
 
 | 
| 46 | et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini. 
 
 
 
 | 
| 47 | quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua congregata, ut procrearet animalia, volatilia et pisces, et ita fiebat 
 
 
 
 | 
| 48 | aqua muta et sine anima, quod ei iubebatur, animalia faciens, ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent. 
 
 
 
 | 
| 49 | et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et nomen secundi vocasti Leviathan. 
 
 
 
 | 
| 50 | et separasti ea ab alterutro; non enim poterat septima pars ubi erat aqua congregata capere ea. 
 
 
 
 | 
| 51 | et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille. 
 
 
 
 | 
| 52 | Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis. 
 
 
 
 | 
| 53 | sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te iumenta et bestias et reptilia, 
 
 
 
 | 
| 54 | et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum. 
 
 
 
 | 
| 55 | haec autem omnia dixi coram te, Domine, quoniam dixisti quia propter nos creasti primogenitum saeculum. 
 
 
 
 | 
| 56 | residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nihil esse, et quoniam salivae adsimilatae sunt, et sicut stillicidium de vaso similasti abundantiam eorum. 
 
 
 
 | 
| 57 | et nunc, Domine, ecce istae gentes quae in nihilum deputatae sunt dominari nostri et devorarenos. 
 
 
 
 | 
| 58 | nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum, unigenitum, aemulatorem, carissimum, traditi sumus in manibus eorum. 
 
 
 
 | 
| 59 | et si propter nos creatum est saeculum, quare non hereditatem possidemus nostrum saeculum? usquequo haec? 
 
 
 
 |