1 |
et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam, et vidi,
|
2 |
et ecce quod superaverat caput et non conparuit, et alae duae quae ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent, et erat regnum eorum exile et tumultu plenum.
|
3 |
et vidi et ecce ipsa non apparescebant, et omne corpus aquilae incendebatur, et expavescebat terra valde. Et ego a multo excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo:
|
4 |
ecce tu mihi praestitisti haec, in eo quod scrutas vias Altissimi.
|
5 |
ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac.
|
6 |
nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem.
|
7 |
et dixi: Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et siiustificatus sum apud te prae multis, et si certum ascendit deprecatio mea ante faciem tuam,
|
8 |
conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles animam meam.
|
9 |
dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et temporum novissima. Et dixit ad me:
|
10 |
haec est interpretatio visionis huius quam vidisti:
|
11 |
aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quartum, quod visum est in visu Danihelo fratri tuo,
|
12 |
sed non est illi interpretatum, quomodo ego nunc tibi interpretor vel interpretavi.
|
13 |
Ecce dies veniunt, et exsurget regnum super terram et erit timoratior omnium regnorum quae fuerunt ante eam.
|
14 |
regnabunt autem in ea duodecim reges, unus post unum.
|
15 |
nam secundus qui incipiet regnare, ipse tenebit amplius tempus prae duodecim.
|
16 |
haec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti.
|
17 |
et quoniam audisti vocem quae locuta est non de capitibus eius exientem, sed de medio corpore eius.
|
18 |
haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium.
|
19 |
et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius,
|
20 |
haec est interpretatio: exsurgent enimin ipso octo reges, quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient
|
21 |
adpropinquante tempore medio, quattuor autemservabuntur in tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur, duo vero in finem servabuntur.
|
22 |
et quoniam vidisti tria capita quiescentia,
|
23 |
haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt terram
|
24 |
et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae.
|
25 |
isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius.
|
26 |
et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis.
|
27 |
nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet.
|
28 |
unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic gladio in novissimis cadet.
|
29 |
et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput quod est adextera parte,
|
30 |
haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum,
|
31 |
sicut vidisti. Et leonem quem vidisti de silva evigilantem mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eaminiustitias ipsius peromnes sermones eius, sicut audisti.
|
32 |
hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet coram ipsis spretiones eorum.
|
33 |
statuet enim eos primum in iudicium vivos, et erit cum arguerit eos, tunc corrumpet eos.
|
34 |
nam residuum populum meum liberabit cum misericordia, qui salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos, quoadusque veniat finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio.
|
35 |
hoc somnium quod vidisti, et haec interpretatio eius.
|
36 |
tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc.
|
37 |
scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pones ea in loco abscondito.
|
38 |
et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda posse capere et servare secreta haec.
|
39 |
tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi.
|
40 |
et profectus est a me. Et factum est cum audisset omnis populus, quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes:
|
41 |
quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc?
|
42 |
tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae a tempestate.
|
43 |
aut non sufficiunt nobis mala quae contigerunt?
|
44 |
si ergo tu nos dereliqueris, quanto erat nobis melius, si essemus succensi et nos incendio Sion.
|
45 |
nec enim nos meliores sumus eorum, qui ibi mortui sunt. et ploraverunt voce magna. Et respondi ad eos et dixi:
|
46 |
confide, Israhel, et noli tristari, tu domus Iacob.
|
47 |
est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione.
|
48 |
ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestrae.
|
49 |
et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos.
|
50 |
et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem.
|
51 |
ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est mihi esca in diebus illis.
|