| 1 |
et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria.
|
| 2 |
et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam colligebantur.
|
| 3 |
et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae, et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis.
|
| 4 |
nam capita eius erant quiescentia, et de medium caput erat maius aliorum capitum, sed et ipsa quiescebat cum eis.
|
| 5 |
et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea.
|
| 6 |
et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super terram.
|
| 7 |
et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pinnis suis dicens:
|
| 8 |
nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate,
|
| 9 |
capita autem in novissimo serventur.
|
| 10 |
et vidi, et ecce vox non exiebat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius.
|
| 11 |
et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant octo.
|
| 12 |
et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una pinna et regnavit super omnem terram.
|
| 13 |
et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non apparuit, ita ut non appareret locus eius. et sequens exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus.
|
| 14 |
et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior.
|
| 15 |
et ecce vox emissa est illi dicens:
|
| 16 |
audi, tu quae toto tempore tenuisti terram, hoc adnuntii, antequam incipias non parere:
|
| 17 |
nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius.
|
| 18 |
et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores, et non apparuit et ipsa.
|
| 19 |
et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum gerere et iterum nusquam conparere.
|
| 20 |
et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte. uttenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non conparescebant.
|
| 21 |
nam et aliquae ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum.
|
| 22 |
et vidi post haec, et ecce non conparuerunt duodecim pinnae et duo pinnacula.
|
| 23 |
et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita quiescentia et sex pinnacula.
|
| 24 |
et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor manserunt in loco suo.
|
| 25 |
et vidi, et ecce hae subalares cogitabant se erigere et tenere principatus.
|
| 26 |
Et vidi, et ecce una erecta est, sed statim non conparuit.
|
| 27 |
et secunda, et haec velocius quam prior non conparuit.
|
| 28 |
et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas cogitabant et ipsae regnare.
|
| 29 |
et in eo cum cogitarent, et ecce unum de quiescentium capitum, quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maior.
|
| 30 |
et vidi, quomodo conplexa est duo capita secum,
|
| 31 |
et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erantet comedit duas subalares quae cogitabant regnare.
|
| 32 |
hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem terrarum super omnes alas quae fuerunt.
|
| 33 |
et vidi post haec, et ecce medium caput subito non conparuit, et hoc sicut alae.
|
| 34 |
superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea.
|
| 35 |
et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod est a leva.
|
| 36 |
et audivi vocem dicentem mihi: conspice contra te et considera quod vides.
|
| 37 |
et vidi, et ecce sicut leo suscitatus de silva mugiens, et audivi quomodo emisit vocem hominis ad aquilam et dixit dicens:
|
| 38 |
audi tu, et loquar ad te, et dicit Altissimus tibi:
|
| 39 |
nonne tu es, quae superasti de quattuor animalibus quae feceram regnare saeculi mei, et ut per eos veniret finis temporum meorum?
|
| 40 |
et quartus veniens devicit omnia animalia quae transierunt, et potentatum tenens saeculum cum tremore multo et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitabant tot temporibus orbem terrarum cum dolo.
|
| 41 |
et iudicasti terram non cum veritate.
|
| 42 |
tribulasti enim mansuetos et laesisti quiescentes, odisti verum dicentes et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt.
|
| 43 |
et ascendit contumelia ad Altissimum et superbia tua ad Fortem.
|
| 44 |
et respexit Altissimus super sua tempora, et ecce finita sunt et saecula eius conpleta sunt.
|
| 45 |
propterea non apparens non appareas, tu aquila et alae tuae horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum,
|
| 46 |
uti refrigeret omnis terra et relevetur liberata de tua vi et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam.
|