1 |
hic psalmus proprie scriptus David et extra numerum cum pugnavit cum Goliad pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei
|
2 |
manus meae fecerunt organum digiti mei aptaverunt psalterium
|
3 |
et quis adnuntiabit Domino meo ipse Dominus ipse omnium exaudiet
|
4 |
ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae
|
5 |
fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis Domino
|
6 |
exivi obviam alienigenae et maledixit mihi in simulacris suis
|
7 |
ego autem evaginato ab eo ipsius gladio amputavi caput eius et abstuli obprobrium de filiis Israhel
|