| 1 |
vae tibi, Babylon et Asia, vae tibi, Aegypte et Syria.
|
| 2 |
praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete de his, quia adpropinquavit contritio vestra.
|
| 3 |
Inmissus est gladius vobis, et quis est qui avertat eum.
|
| 4 |
inmissus est vobis ignis, et quis est qui extinguat eum.
|
| 5 |
inmissa sunt vobis mala, et quis est qui recutietea?
|
| 6 |
numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut numquid extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit?
|
| 7 |
aut numquid recutiet sagittam inmissam a sagittario forte?
|
| 8 |
Dominus Deus mittit mala, et quis recutiet ea?
|
| 9 |
et exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat eum?
|
| 10 |
coruscabit, et quis non timebit? tonabit, et quis non horrebit?
|
| 11 |
Dominus comminatur, quis nonconterretur a facie eius?
|
| 12 |
tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de profundo, et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius,
|
| 13 |
quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam, et acumen eius acutum, quae dimissa est ab eo, non deficiet missa super fines terrae.
|
| 14 |
ecce mittuntur mala et non revertentur, donec venient super terram.
|
| 15 |
et ignis incendetur et non extinguetur, donec excomedat frumenta terrae.
|
| 16 |
quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido, sic non revertentur mala quae fuerint emissa in terram.
|
| 17 |
vae mihi, vae mihi, quis me liberabit in diebus illis?
|
| 18 |
initium gemitus et copiosi suspirantium, initium famis et multi disperient, initium belli et timebunt potestates, initium malorum et trepidabunt
|
| 19 |
ab eis; quid facient, cum venerint mala?
|
| 20 |
ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix, castigatio in disciplina .
|
| 21 |
et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis nec super has plagas memorantur sempiterna .
|
| 22 |
ecce erit annonae vilitas in brevi super terram, ut putent sibi esse directam pacem. tunc superflorescent mala super terram, gladius et famis.
|
| 23 |
et aporiant vitam super terram, et gladius dispersit quae superaverint a fame.
|
| 24 |
et mortui quasi stercora proicientur, et non habent qui consolentur eos. et derelinquetur deserta terra, et civitates eius demolientur.
|
| 25 |
non derelinquetur agricola, qui colitterram et qui seminat eam.
|
| 26 |
ligna fructiferabunt, et quis vindemietilla?
|
| 27 |
et uva tradet se ad vindemiam, et quis adligabit eam? erit enim etlocis desertio multa.
|
| 28 |
concupiscet enim homo hominem videre vel certevocem eius audire.
|
| 29 |
relinquentur enim decem de civitate et duo exagro, qui absconderint se in silva et in fissuras petrarum.
|
| 30 |
quemadmodum relinquentur in olivetotres vel quattuor olivae,
|
| 31 |
aut sicut in vinea vindemiata et subremanet racemus patens ab scrutantibus vindemiam diligenter,
|
| 32 |
sic remanebunt in diebus illis tres velquattuor ab scrutantibus domos eorum in romphea.
|
| 33 |
et relinquetur deserta terra, et agri eius inveteraverunt, et viae eius et omnes semitae germinabunt spinas, eo quod non transient oves per eam.
|
| 34 |
lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres non habentes viros, lugebunt filiae earum non habentes adiutorium.
|
| 35 |
sponsi earum in bello consumentur, et viri earum in fame exterentur.
|
| 36 |
audite vero ista et cognoscite, ea servi Domini.
|
| 37 |
ecce verbum Domini, excipite eum, ne discredatis de quibus dicit Dominus:
|
| 38 |
ecce adpropinquant mala et non tardantur.
|
| 39 |
quemadmodum praegnans in nono mense filium suum inadpropinquante hora partus eius, ante horas duas vel tres gementes dolores circum ventrem eius, et prodiente infante de ventre non tardabit uno puncto,
|
| 40 |
sic non morabuntur mala ad prodiendum super terram, et saeculum gemet et dolores circumtenent illum.
|
| 41 |
audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis. sic estote quasi advenae terrae:
|
| 42 |
qui vendit, quasi qui fugiet; et qui emit, quasi qui perditurus;
|
| 43 |
qui mercatur, quasi qui fructum non capiat; et qui aedificat, quasi non habitaturus;
|
| 44 |
qui seminat, quasi non messem facturus; et qui putat, quasi non vindemiaturus;
|
| 45 |
qui nubunt, sic quasi filios non facturi; et qui non nubunt, sic quasi vidui.
|
| 46 |
propter quod qui laborant sine causa laborant,
|
| 47 |
fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suos
|
| 48 |
et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas,
|
| 49 |
tanto magis adzelabor eos super peccata dicit Dominus.
|
| 50 |
quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonamvalde,
|
| 51 |
sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem omnem peccatum super terram.
|
| 52 |
propterea nolite similari eam nec operibus eius,
|
| 53 |
quoniam ecce adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra et iustitia regnabit in nos.
|
| 54 |
non dicat peccator non se peccasse quoniam carbones ignis conburet super caput eius qui dicit: non peccavi coram Deo et gloria ipsius.
|
| 55 |
ecce Dominus cognoscit omnia opera hominis et adinventiones illorum et cogitatumillorum et corda illorum.
|
| 56 |
qui dixit: fiat terra, et facta est, fiat caelum, et factum est,
|
| 57 |
et in verbo illius stellae fundatae sunt, et novit numerum stellarum,
|
| 58 |
qui scrutat abyssum et thesauros illorum, qui metitus est mare et conceptum eius,
|
| 59 |
qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram super aquam verbo suo,
|
| 60 |
qui extendit caelum quasi cameram et super aquas fundavit eum,
|
| 61 |
qui posuit in deserto fontes aquarum et super vertices montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti ut potaret terra,
|
| 62 |
qui finxit hominem et posuit cor in medio corporis et misit ei spiritum et vitam et intellectum
|
| 63 |
et spiramentum Dei omnipotentis, qui fecit omnia et scrutinat absconsa in absconsis; certe
|
| 64 |
hic novit adinventionem vestram et quae cogitatis in cordibus vestris. Vae peccantibus et volentibus occultare peccata sua.
|
| 65 |
propter quod Dominus scrutinando scrutinabit omnia opera eorum et traducet vos omnes.
|
| 66 |
et vos confusi eritis, cum processerint peccata vestra coram hominibus, et iniquitates erint quae accusatores stabunt in die illo.
|
| 67 |
quid facietis aut quomodo abscondetis peccata vestra coram Domino et gloria eius?
|
| 68 |
ecce iudex Deus, timete eum, et desinite a peccatis vestris et obliviscimini iniquitates vestras iam agere eas sempiterno, et Deus educabit vos et liberabit de omni tribulatione.
|
| 69 |
ecce enim incenditur ardor super vos turbae copiosae, et rapient quosdam ex vobis et cibabunt idolis occisam.
|
| 70 |
et qui consenserint eis, erunt illis in derisum et ininproperium et in conculcationem.
|
| 71 |
erit enim Lociis et in vicinas civitates exsurrectio multa super timentes Dominum.
|
| 72 |
erunt quasi insani neminem parcentes ad diripiendum et devastandum adhuc timentes Dominum,
|
| 73 |
quia devastabunt et diripient substantias eorum et de domo sua eos eicient,
|
| 74 |
tunc parebit probatio electorum meorum, ut aurum quod probatur ab igne.
|
| 75 |
audite, electi mei, dicit Dominus, ecce adsunt dies tribulationis, et de his liberabo vos.
|
| 76 |
ne timeatis nec haesitemini, quoniam Deus dux vester est.
|
| 77 |
et qui servatis mandata et praecepta mea, dicit Dominus Deus, ne praeponderent vos peccata vestra nec superelevent se iniquitates vestrae.
|
| 78 |
vae qui constringuntur a peccatis suis et obteguntur ab iniquitatibus suis, quemadmodum ager constringitur a silva et spinis tegitur semitaeius, per quam non transiet homo, et excluditur et mittitur ad devorationem ignis.
|